WHAT'S HOT
Prev | Current Page 45 | Next

Milton, John, 1608-1674

"Poemata : Latin, Greek and Italian Poems by John Milton"


Nec tamen hunc bellis & aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor, tu callidus utere fraude,
Quaelibet haereticis disponere retia fas est;
Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, & procerum de stirpe creatos,
Grandaevosque patres trabea, canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne 120
Aedibus injecto, qua convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscumque habet Anglia fidos
Propositi, factique mone, quisquamne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papae.
Perculsosque metu subito, cas?mque stupentes
Invadat vel Gallus atrox, vel saevus Iberus
Saecula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis. 130
Dixit & adscitos ponens malefidus amictus
Fugit ad infandam, regnum illaetabile, Lethen.
Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
Vestit inauratas redeunti lumine terras;
Maestaque adhuc nigri deplorans funera nati
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis;
Cum somnos pepulit stellatae janitor aulae
Nocturnos visus, & somnia grata revolvens.
Est locus aeterna septus caligine noctis
Vasta ruinosi quondam fundamina tecti, 140
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotaeque bilinguis
Effera quos uno peperit Discordia partu.


Pages:
33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57