Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem,
Panificosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur, praeeunt summisso poplite reges,
Et mendicantum series longissima fratrum;
Cereaque in manibus gestant funalia caeci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes. 60
Templa dein multis subeunt lucentia taedis
(Vesper erat sacer iste Petro) fremitoesque canentum
Saepe tholos implet vacuos, & inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cava responsat rupe Cithaeron.
His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Praecipitesque impellit equos stimulante flagello, 70
Captum oculis Typhlonta, Melanchaetemque ferocem,
Atque Acherontaeo prognatam patre Siopen
Torpidam, & hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius haeres
Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter
Producit steriles molli sine pellice noctes)
At vix compositos somnus claudebat ocellos,
Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum,
Praedatorque hominum falsa sub imagine tectus
Astitit, assumptis micuerunt tempora canis, 80
Barba sinus promissa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus
Vertice de raso, & ne quicquam desit ad artes,
Cannabeo lumbos constrinxit fune salaces,
Tarda fenestratis figens vestigia calceis.
Pages:
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55